Страница 83 из 86
{225} Reversus itaque Attila in sedes suas et quasi otii penitens graviterque ferens a bello cessare, ad Orientis principem Marcianum legatos dirigit provinciarum testans vastationem, quod sibi promissum a Theodosio quondam imperatore minime persolveretur, et inhumanior solito suis hostibus appareret haec tamen agens, ut erat versutus et callidus, alibi minatus alibi arma sua {226} commovit, et, quod restabat indignationi, faciem in Vesegothas convertit. sed non eum, quem de Romanis, reportavit eventum. nam per dissimiles anteriores vias recurrens, Alanorum partem trans flumen Ligeris considentem statuit suae redigere dicioni, quatenus mutata per ipsos belli facie terribilior immineret. igitur ab Dacia et Pa
{229} Post cuius decessum Theoderidus germanus eius Vesaegotharum in regno succedens, id mox Riciarium Suavorum regem cognatum suum repperit inimicum. hic etenim Riciarius affinitate Theoderidi presumens, universam pene Spaniam sibi credidit occupandam, iudicans oportunum tempus subreptionis incomposita {230} initia temptare regnantis. quibus antea Gallicia et Lysitania sedes fuere, quae in dextro latere Spaniae per ripani Oceani porriguntur, habentes ab oriente Austrogonia, ab occidente in promuntorio sacrum Scipionis Romani ducis monumentum, a septentrione Oceanum, a meridie Lysitaniam et fluvium Tagum, qui harenis suis permiscens auri metalla trahit cum limi vilitate divitias. exinde ergo exiens Riciarius rex Suavorum nititur totas Spanias occupare. {231} cui Theodoridus cognatus suus, ut erat moderatus, legatos mittens, pacifice dixit, ut non solum recederet a finibus alienis, verum etiam nec temptare presumeret, odium sibi tali ambitione adquirens. ille vero animo pretumido ait: “si hic murmuras et me venire causaris, Tolosam, ubi tu sedes, veniam; ibi, si vales, resiste”, his auditis aegre tulit Theodoridus compacatasque cum citeris gentibus arma movit in Suavos, Burgundzonum quoque Gnudiuchum et Hilpericum reges auxiliarios habens sibique devotos. {232} ventum est ad certamen iuxta flumen Vlbium, qui inter Asturicam Hiberiamque pretermeat, consertoque proelio Theoderidas cum Vesegothis, qui ex iusta parte pugnabat, victor efficitur, Suavorum gente pene cuncta usque ad internicione prosternens. quorum rex Riciarius relicta infesta hoste fugiens in nave conscendit adversaque procella Tyrreni hoste {233} repercussus Vesegotharum est manibus redditus. miserabilis non differt mortem, cum elementa mutaverit. Theoderidus vero victor existens subactis pepercit nec ultra certamine saevire permisit, preponens Suavis, quos subegerat, clientem proprium nomine Agrivulfum. qui in brevi animu praevaricatione Suavorum suasionibus commutans neglexit imperata conplere, potius tyrranica elatione superbiens credenaque se ea virtute provinciam obtinere, qua dudum cum domino suo ea subigisset. vir si quidem erat Varnorum stirpe genitus, longe a Gothici sanguinis nobilitate seiunctus, idcirco nec libertatem studens nec patrono fidem reservans. {234} quo conperto Theodoridus mox contra eum, qui eum de regno pervaso deicerent, destinavit, qui venientes sine mora in primo eum certamine superantes congruam factorum eius ab eo exigerunt ultionem, captus namque et suorum solacio destitutus capite plectitur, sensitque tandem iratum, qui propitium dominum crediderat contemnendum. tunc Suavi rectoris sui interitum contuentes locorum sacerdotes ad Theoderidum supplices direxerunt. quos ille pontificali reverentia suscipiens non solum inpunitatem Suavorum indulsit, sed ut sibi de suo genere principem constituerent, flexus pietate concessit. quod et factum est, et Rimismundum sibi Suavi regulum ordmaverunt. his peractis paceque cuncta munitis, tertio decimo regni sui a
{235} Cui frater Eurichus praecupida festinatione succedens sceva suspicione pulsatas est nam dum haec circa Vesegotharum gente et alia no
{242} Augustulo vero a patre Oreste in Rave
{244} Interim tamen ad eum ordinem, unde digressi sumus, redeamus, et quomodo Euricus rex Vesegotharum Romani regni vacillationem cernens Arelatum et Massiliam propriae subdidit dicioni, Gyzericus etenim Vandalorum rex suis eum muneribus ad ad ista committenda inlicuit, quatenus ipse Leonis vel Zenonis insidias, quas contra eum direxerant, praecaveret, egitque, ut Orientalem imperium Ostrogothas, Hesperium Vesegothae vastarent, ut in utramque rem publicam hostibus decementibus ipse in Africa quietus regnaret, quod Eurichus grato suscipiens animo, totas Spanias Galliasque sibi iam iure proprio tenens, simul quoque et Burgunzones subegit Arelatoque degens nono decimo {245} a
{246} Et quia, dum utrique gentes, tam Ostrogothae quam etiam Vesegothae, in uno essent, ut valui, maiorum sequens dicta revolvi divisosque Vesegothas ab Ostrogothis ad liquidum sum prosecutus, necesse nobis est iterum ad antiquas eorum Scythicas sedes redire et Ostrogotharum genealogia actusque pari tenore exponere. quos constat morte Hermanarici regis sui, decessione a Vesegothis divisos, Hu