Страница 82 из 86
{197} Convenere partes, ut diximus, in campos Catalaunicos. erat autem positio loci declivi tumore in editum collis excrescens, quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci oportunitas non parvum benificium confert, dextram partem Hu
{202}Tunc Attila cum videret exercitum causa praecedente turbatum, tali eum ex tempore credidit alloquio confirmandum. «post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum iudicaveram tamquam ignaros rei verbis acuere, {203} quaerat hoc aut novus ductor aut inexpertus exercitus, nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vobis oportet audire, quid autem aliud vos quam bellare consuetum? aut quid viro forti suavius, quam vindicta manu querere? magnum munus a natura {204} animos ultione satiare, adgrediamur igitur hostem alacres: audaciores sunt semper, qui inferut bellum. adunatas dispicite dissonas gentes: indicium pavoris est societate defendi, en ante impetum nostrum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt et sera paenitudine in campos monitiones efflagitant. nota vobis sunt quam sint levia Romanorum arma: primo etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur, dum in ordine {205} coeunt et acies testudineque conectunt. vos confligite perstantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. inde nobis cita victoria quaerere, unde se continet bellum. abscisa autem nervis mox membra relabuntur; nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. consurgant animi, furor solitus intumescat. nunc consilia, Hu
{207} Et quamvis haberent res ipse formidinem, praesentia tamen regis cunctatione merentibus auferebat manu manibus congrediuntur; bellum atrox multiplex immane pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas, ubi talia gesta referantur, ut nihil esset, quod in vita sua conspicere potuisset egregius, qui huius {208} miraculi privaretur aspectu. nam si senioribus credere fas est, rivulus memorati campi humili ripa praelabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus est, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito torrens factus est cruoris augmento. et quos illic coegit in aridam sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt: ita constricti sorte miserabili sorvebant putantes sanguinem quem fuderant sauciati. hic Theodoridus {209} rex dum adhortans discurrit exercitum, equo depulsus pedibusque suorum conculcatus vitam maturae senectatis conclusit. alii vero dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum, qui tunc Attilanis sequebautur regimen, hoc fuit, quod Attilae praesagio aruspices prius dixerant, quamvis ille de Aetio {210} suspicaret. tunc Vesegothae dividentes se ab Alanis invadunt Hu
{214} Verum inter has obsidionum moras Vesegothae regem, fili patrem requirunt, admirantes eius absentiam, dum felicitas fuerit subsecuta, cumque diutius exploratum, ut viris fortibus mos est, inter densissima cadavera repperissent, cantibus honoratum inimicis spectantibus abstulerunt, videres Gothorum globos dissonis vocibus confragosos adhuc inter bella furentia funeri reddidisse culturam. fundebantur lacrimae, sed quae viris fortibus inpendi solent. nam mors erat, sed Hu
{218} Attila igitur cognita discessione Gothorum, quod de inopinatis collegi solet, inimicorum magis aestimans dolum diutius se intra castra continuit, sed ubi hostium absentia sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia praesumuntur atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur, Thorismud ergo, patre mortuo in campis statim Catalaunicis, ubi et pugnaverat, regia maiestate subvectus Tolosam ingreditur. hic licet fratrum et fortium turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus est, ut nullius repperiret de regni sucessione certamen.
{219} Attila vero nancta occasione de secessu Vesegotharum, et, quod saepe optaverat, cernens hostium solutione per partes, mox iam securas ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque adgressione Aquileiensem obsidet civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone vel lingua Atriatici posita sinus, {220} cuius ab oriente murus Natissa amnis fluens a monte Piccis elambit. ibique cum diu multumque obsidens nihil paenitus praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus, exercitu iam murmurante et discedere cupiente; Attila deambulans circa muros, dum, utrum solveret castra an adhuc remoraretur, deliberat, animadvertit candidas aves, id est ciconias, qui in fastigia domorum nidificant, de civitate foetos suos trahere atque {221} contra morem per rura forinsecus conportare, et ut erat sagacissimus inquisitor, presensit et ad suos: «respicite», inquid, «aves futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem casurasque arces periculo imminente deserere. non hoc vacuum, non hoc credatur incertum; rebus presciis consuetudinem mutat ventura is formido». quid plura? animos suorum rursus ad oppugnandam Aquileiam inflammat. qui machinis constructis omniaque genera tormentorum adhibita, nec mora et invadunt civitatem, {222} spoliant, dividunt vastantque crudeliter, ita ut vix eius vestigia ut appareat reliquerunt. exhinc iam audaciores et necdum Romanorum sanguine satiati per reliquas Venetum civitates Hu