Страница 14 из 16
CXXX
Non oculis aequat, fateor, mea Cynthia solem,
Curaliis impar eius in ore rubor;
Pectora prae nivibus prope dixi gilva, comaeque
Si sunt fila, eius fert nigra fila caput;
Est rosa diversis lita guttis, alba rubensque,
Quae rosa non nota est eius in ore mihi;
Est quibus unguentis fragrantius effluit aura
Quam mihi dilectae virginis ulla venit;
Eius amo voces audire, idemque sonare
Dulcius agnosco fila canora lyrae;
Divas, confiteor, spectavi nullus euntes,
Cynthia enim plantis ambulat, itque solo;
Atque Iovem testor, virgo non rarior ulla est
Vatis imaginibus ludificata novis.
CXXXI
Talis es, atque in me pariter dominata puellis
Quas facit immites omnis in ore venus;
Nam fatuo huic cordi tamen es pulcherrima rerum,
Vnaque per terram, scis bene, gemma mihi.
Atque fide vera spectans non nemo negavit
Esse tibi in voltu quo caperetur amor;
Quos ego deceptos verear si dicere, semper
Id mihi iuratum est interiore sinu.
Sensaque firmantes animi, simul ora recordor
Ista tua, en, gemitus intima cordis agunt,
Post alios alii testantes candida cuncta
Iudice me nigris esse secunda tuis.
Praecipue vero factis es nigra, malusque
De facie rumor nascitur inde, puto.
CXXXII
Cynthia, totus amo tua lumina, meque vicissim
Conscia quam crucies illa dolere reor;
Sunt ideo pullata, suum testantia luctum,
Pulchroque intuitu commiserata meum.
Et fateor, nunquam lux matutina videtur
Eoi in glaucis tam speciosa genis;
Nec vespertinas inducens Hesperus umbras
Enitet occidui gloria tanta poli,
Quam tua pullatis facies ornatur ocellis;
O animum pariter fac decus ornet idem.
Ex animo miserere, rei si gratia tanta est,
Omnibus ut pietas partibus una regat.
Fuscam ego tum Venerem iurabo, interque venustas
Non recipi, desit cui tuus iste color.
CXXXIII
Vae tibi, vexanti per eandem, femina, plagam
Volneris infandi meque meumque simul!
Mene habeas lacerare parum, meus unus amicus
Eiusdem subeat servitiine iugum?
Me rapuisti a me pridem crudelis ocellis,
Et geminum iam me vel mage saeva rapis;
Orbus eo, te, meque vagor, perpessus in uno
Tergeminum poenae suppliciique genus.
Ferrea, corde tuo me clausum semper habeto,
Si meus accepto me vade liber eat;
Me teneat quivis, illum mihi cede tuendum,
Sic minor in me sit carceris iste rigor.
Nec fueris non dura, isto nam pectore clausi
Cogimur imperiis ipse meusque tuis.
CXXXIV
Confiteor demum tuus est, tuus ille, puella, est,
Magna meam firmant pignora namque fidem;
Sed tradar tamen ipse, mihi si cesseris illum,
Me geminum, ac vitae spemque decusque meae.
At renues, nec se vinclis ita liberat ille,
Tu nimis es furax, ac nimis ille bonus;
Scriptum aliquod tulerat sponsor quasi noster, eumque
Continuo quae me firma catena tenet.
Iusque venustarum quodcunque est, uteris omni,
O nimium sollers vertere quidque lucro.
A vade tu nostro ius exigis; orbor et illo
Hei mihi, sic eius turpiter usus ope.
Nosque tenes ambos, illo namque omne volente
Solvere pro binis, non ego liber eo.
CXXXV
Quod cupiunt aliae, tu felix ipsa potiris,
Quippe duos uno nomine nacta viros!
Me sentis superesse, velutque incommodus adsum
Delicias optans amplificare tuas.
Tune igitur, virgo, tam multis larga placensque,
Tu mihi non unam morigerere vicem?
Quodne alii cupiunt gratum fatearis id esse,
Sitque cupidinibus gratia nulla meis?
Pontus plenus aquis imbres capit, ille repletus
Immensis opibus, plus tamen addit opum;
Et tibi, si placeat tot amoribus addere nostrum,
Copia amatorum maxima maior erit.
Crede tuos unum—dum pars unius habebor—,
Nullius at iustas reice dura preces.
CXXXVI
Si, prope quod veni, mussant, tua pectora caeca
Corripe, meque tuum finge fuisse virum.
Ille quidem, agnoscunt, recipi consuevit eodem;
O facias igitur quod meus orat amor.
Sic tua vota Venus felix impleverit, opto,
Plurimaque immiscens, inter et illa meum.
Grandis ubi numerus, sententia cuique probatur,
Vnus homo in turba vix numerandus erit.
Tuque meum in multis patiare latescere nomen,
Non nihilum dum me vis retinere loci.
Me nihilum credas, nihili si voce notatur
Quod fieri exoptat dulce, puella, tibi.
Denique me sat ames si nomen amaveris ipsum,
Nam penitus quod eo significatur amas.
CXXXVII
Heu, quid in his oculis egisti, o caece Cupido,
Vnde videre, at non noscere visa, queunt?
Quid sit forma decens, et ubi, discernere callent,
Par tamen in pravis cernitur inque bonis.
Si specie blanda capto mihi devenit illum
Cymba sinum, qua iam navigat omnis homo,
Cur oculorum error velut hamo traxit adunco
Non minus et mentem iudiciumque meum?
Mens mea cur, inquam, quod apertum repperit orbi
Hospitium, id septo censeat esse loco?
Curve oculus spectans id dissimulaverit omne,
Detur ut impuris gratia ficta genis?
O procul a veris oculus pectusque vagati
Servitio falsae se dare pestis amant.
CXXXVIII
Veriloquam sese iurat dum Cynthia, falsam
Qui scio iuranti credere nempe volo.
Scilicet ut puerum credat facilemque regenti
Me sibi, et in fictis artibus illa rudem.
Sic puerum fingens ab ea me virgine credi,
Quae vegetos mihi iam sentit iisse dies,
Ipse quoque accipio falsae periuria linguae
Virginis, ac verum sentit uterque premi.
Et negat iniustam sese cur illa? vicissim
Cur ego diffiteor dissimuloque senem?
O in amore bonum est species fidentis, et a
Dinumerat nemo sponte senilis amans.
Sic ego cum domina fingo, mecum illa, suisque
Amborum vitiis ficta levamen habent.
CXXXIX
O meritum nolis fari, me teste vocato,
Hoc iniustitiae quo mea corda premis.
Non oculo at lingua tua volnera dirige, virgo,
Vsaque vi iusta parce necare dolo.
Sive alibi causaris amo, me, cara, vidente
Non alium versus lumina flecte virum;
Vt ferias tune artis eges, cum viribus istis
Sistere quas contra vis mea pressa nequit?
Est ita te purgare: suis confixus ocellis
Vt misere fuerim Cynthia nostra videt;
Inde meo par hoc hostile avertit ab ore,
Iniciant aliis ut sua tela viris.
Sed nunquam facias, at ocellis paene peremptum
Conficias totum, meque dolore leves.