Добавить в цитаты Настройки чтения

Страница 132 из 258



Nos interim attinet (nec enim immunes ab hac noxa sumus) idem reatus manet, idem nobis, et si non multo gravius, crimen objici potest: nostra enim culpa sit, nostra incuria, nostra avaritia, quod tam frequentes, foedoeque fiant in Ecclesia nundinationes (templum est venale, deusque), tot sordes invehantur, tanta grassetur impietas, tanta nequitia, tam insanus miseriarum euripus, et turbarum oestuarium, nostro inquam, omnium (academicorum imprimis) vitio fit. Quod tot Respublica malis afficiatur, a nobis seminarium, ultro malum hoc accersimus, et Ruavis contumelia, quavis interim miseria digni, qui pro virili non occurrimus. Quid enim fieri posse speramus, quum tot indies sine delectu pauperes alumni, terrae filii, et cujuscunque ordinis homunciones, ad gradus certatim admittantur? qui si definitionem, distinctionemque unam aut alteram memoriter edidicerint, et pro more tot a

Ne quis interim viris bonis detractum quid putet, quos habet Ecclesia Anglicana quamplurimos, egregie doctos, illustres, intactae famae homines, et plures forsan quam quoevis Europae provincia; ne quis a florentissimis Academiis, quae viros undiquaque doctissimos, omni virtutum genere suspiciendos, abunde producunt. Et multo plures utraque habitura, multo splendidior futura, si non hae sordes splendidum lumen ejus obfuscarent, obstaret corruptio, et cauponantes quoedam Harpyae proletariique bonum hoc nobis non inviderent. Nemo enim tam caeca mente, qui non hoc ipsum videat: nemo tam stolido ingenio, qui non intelligat; tam pertinaci judicio, qui non agnoscat, ab his idiotis circumforaneis sacram pollui Theologiam, ac caelestes Musas quasi profanum quiddam prostitui. Viles animae et effrontes (sic enim Lutherus alicubi vocat) lucelli causa, ut muscae ad mulctra, ad nobilium et heroum mensas advolant, in spem sacerdotii, cujuslibet honoris oficii, in quamvis aulam, urbem se ingerunt, ad quodvis se ministerium componunt:





offam sequentes, psittacorum more, in praedae spem quidvis effutiunt: obsecundantes parasiti (Erasmus ait) quidvis docent, dicunt, scribunt, suadent, et contra conscientiam probant, non ut salutarem reddant gregem, sed ut magnificam sibi parent fortunam. Opiniones quasvis et decreta contra verbum Dei astruunt, ne non offendant patronum, sed ut retineant favorem procerum, et populi pluasum, sibique ipsis opes accumulent. Eo etenim plerumque animo ad Theologiam accedunt, non ut rem divinam; sed ut suam facient; non ad Ecclesiae bonum promovendum, sed expilandum; quaerentes, quod Paulus ait, non quae Jesu Christi, sed quae sua, non Domini thesaurum, sed ut sibi, suisque thesaurizent. Nec tantum iis, qui vilioris fortunae, et abjectae sortis sunt, hoc in usu est: sed et medios, summos, elatos, ne dicam Episcopos, hoc malum invasit. Dicite pontifices, in sacris quid facit aurum? Summos saepe viros transversos agit avaritia, et qui reliquis morum probitate praelucerent; hi facem praeferunt ad simoniam, et in corruptionis hunc scopulum impingentes, non tondent pecus, sed deglubunt, et quocunque se conferunt, expilant, exhauriunt, abradunt, magnum famae suoe, si non animae, naufragium facientes: ut non ab infimis ad summos, sed a summis ad infimos malum promanasse videatur, et illud verum sit quod ille olim lusit, Emerat ille prius, vendere jure potest. Simoniacus enim (quod cum Leone dicam) gratiam non accepit, si non accipit, non habet, et si non habet, nec gratus potest esse. Tantum enim absunt istorum no