Аннотация
М. Р. Джеймс
Сокровище
аббата
Томаса
1VERUM USQUE in praesentem diem multa garriunt inter se Canonici de abscondito quodam istius Abbatis Thomae thesauro, quem saepe, quanquam incassum quaesiverunt Steinfeldenses. Ipsum enim Thomam adhuc florida in aetate existentem ingentem auri massam circa monasterium defodisse perhibent; de quo multoties interrogatus ubi esset, cum risu respondere solitus erat: «Iob, Iohannes, et Zacharias vel vobis vel posteris indicabunt»; idemque aliquando adiicere se inventuris minime invisurum. Inter alia huius Abbatis opera, hoc memoria praecipuedignum iudico quod fenestram magnam in orientali parte alae australis in ecclesia sua imaginibus optime in vitro depictis impleverit: id quod et ipsius effigies et insignia ibidem posita demonstrant. Domum quoque Abbatialem feretotam restauravit: puteo in atrio ipsius effoso et lapidibus marmoreis pulchre caelatis exornato. Decessit autem, morte aliquantulum subitanea perculsus,...
Отзывы