Добавить в цитаты Настройки чтения

Страница 17 из 35

CAP I.

Bibliotheca et Libraria, quid? Reges veteres habuisse, atque illos Aegypti

Bibliotheca tria significat: Locum, Armarium, Libros. Graeca vox Latinis in usum etiam venit, et quamquam Librariam dicunt, tamen magis est ea voce tabernam capi, in qua venales libri exstant. Sed Bibliothecarum res vetus et, nisi fallor, cum ipsis litteris adinventa. Nam simul ac scire et sapere natum est, mox etiam scribere et istud esse cum fructu non potuit, nisi ut libri adservarentur et disponerentur, ad praesentium et posterorum usum. Privata primum ea cura et quisque sibi suisque struebat, postmodum Reges et Dynastae usurparunt, nec in usum solum, sed ambitionem aut splendorem. Sane multos congerere, vix fuit privati hominis aut census: cum tarda et impendiosa descriptio esset, donec utilissima haec Typographia rem in compendium misit. Qui primus Regum illustrem habuit (quod memoria servet) is fuit Osymanduas, Aegypti, qui inter alia operum praeclara, Sacram Bibliothecam struxit, et in eius fronte praescripsit ψυχῆς ἰατρεῖον ANIMI MEDICA OFFICINA. Ita Diodorus (Lib. I) et quanquam ille inter veteres Regum fuerit, non tamen dubito exemplum, si non ipsam rem, mansisse et in Aegypto Bibliothecas semper aliquas exinde exstitisse, idque in templis praecipue et sacerdotum cura. Multa argumento, tum et illud de Homero, quem Naucrates quidam (Eustat. in Praefat. Odyss.) plagii accusat et in Aegyptum cum venisset, libros repperisse Phantasiae faeminae, quae Iliadem atque Ulyessam scripserit et Memphi in templo deposuerit Vulcani. Homerum igitur vidisse, sibi adscripsisse, et edidisse. Quae in viro, opinor, falsa, rem tamen et morem firmant.

CAP. II





Alexandrina Bibliotheca, cui Philadelphus primus et praecipuus auctor. Varietas et numerus ibi librorum. Combusta et iterum instaurata

Sed reliquae ibi in obscuro sunt, Ptolomaei Philadelphi Regis in magna luce et laude fuit. Is Ptolomaei Lagi filius, secundus eo nomine et stirpe Aegypti regum, artium et ingeniorum cultor et, quod adhaerer, librorum. Itaque Alexandriae ingentem Bibliothecam composuit, instructione et exemplo Aristotelis adiutus, imo et ipsis ejus libris. Nam Aristoteles, ut post dicam, copia et dilectu insignem, Bibliothecam adornaverat. De qua Strabo (Lib. I): Αριστοτέλης προ͂τος, ὧν ἶσμεν, συναγγὼν βιβλία, καὶ διδάξας τοὺς ἐν Αἰγύπτω βασιλέας βιβλιοθήκης σύνταξιν: Aristoteles primus, quos norimus, collector librorum fuit et reges in Aegypto docuit Bibliothecae structuram. Quae tamen caute et cum sua in terpretatione legenda: nec enim vel primus omnino fuit et certe aevo anterior, docere Philadelphum hunc non potuit, nisi, ut dixi, exemplo Hoc fortasse verum, quod Athenaeo (Lib. I) scriptum. Aristotelem, Theophrasto libros reliquisse, hunc Neleo, a quo eos mercatus Ptolomaeus, cum iis quos Athenis et Rhodi coemerat, omnes in pulchram Alexandriam transferri curavit. Etsi alii tamen dissentiunt, ut in loco dicam. Sed Bibliothecam igitur ille undique, et omne genus libris, instruxit, etiam sacris et ex Iudaea petitis. Nam cum aures ejus fama tetigisset Hebraeae sapientiae, misit qui libros deposcerent et idoneos simul homines conduxit, qui in Graecam linguam verterent, communi omnium usui. Ea interpretatio est, quam Septuaginta, a numero scilicet qui operam dederunt, dicunt. Id evenisse a