Страница 236 из 277
19. ingentes aliae naves extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum, ut Alexandriae contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus diuturna carie fatiscentem.
LIBER XXVII
I
1. Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alama
2. horum portioni primae Charietto, tunc per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite invalido et longaevo, qui apud Cabillona Divitensibus praesidebat et Tungricanis.
3. proinde confertius agmine in unum coacto ponteque brevioris aquae firma celeritate transmisso, visos eminus barbaros Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.
4. ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu conpulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum missilique telo per os fixum.
5. ipse denique Charietto dum cedentes obiectu corporis et vocis iurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confixus.
6. post cuius interitum Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.
II
1. Qua clade cum ultimo maerore conperta conrecturus secius gesta Dagalaifus a Parisiis mittitur. eoque diu cunctante causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo post ut cum Gratiano etiam tum privato susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque, cautissime observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarpo
2. exultantes i
3. et nanctus horam inpendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit contraque Germani nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa nec conponere aciem nec resurgere in vires permittebantur urgente victore. quocirca forati pilis et gladiis cecidere conplures absque his, quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.
4. Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum, qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit ad congrediendum promptissimum.
5. et vallo oportune metato suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu in aperta planitie conposuit aciem dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero, licet viribus pares.
6. signo itaque per bucinas dato cum pede conlato res agi coepisset, insueta vexillorum splendentium facie territi stetere Germani. quibus hebetatis parumper reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione protenta validius inminens miles fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus magniloquentia socordi coalitus, propinquante iam vespera cessisset incondite. quem si secutae residuae cohortes abissent, ad tristes exitus eo usque negotium venerat, ut nec acta nuntiaturus quisquam posset superesse nostrorum.
7. sed resistens animorum acri robore miles ita lacertis eminuit, ut hostium quattuor milibus sauciis sex alia interficeret milia, ipse vero non amplius mille ducentis amitteret, ducentis tantum modo vulneratis.
8. noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis prope confinia lucis ductor egregius in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum conperisset occultantibus tenebris barbaros lapsos, securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos vulneribus frigorum asperitate contractis dolorum absumpserat magnitudo.
9. exin progressus ulterius, revertens, ubi nullum repperat, didicit regem hostilium agminum cum paucis captum ab Ascariis, quos ipse per iter aliud ad diripienda tentoria miserat Alama
10. Et post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum imperator laetus occurrit, eumque postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod isdem diebus Procopii susceperat caput a Valente transmissum.
11. praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia per tractus varios Galliarum, quae superfluvm est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.
III
1. Hoc tempore vel paulo ante nova portenti species per A
2. Terentius enim humili genere in urbe natus et pistor ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate. eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam .
3. Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae, quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur et ambitioso ponte exultat atque firmissimo quem condidit ipse, et magna civium laetitia dedicavit ingratorum, ut res docuit apertissima.
4. qui consumptis aliquot a
5. advenit post hunc urbis moderator Lampadius ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum sustinens si, etiam cum spueret, non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.
6. hic cum magnificos praetor ederet ludos et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut liberalem se sed multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes opibus ditaverat magnis.