Страница 64 из 79
[344] Reysa hyemalis ordinacione magistri et suorum fit, in qua Marschalcus statuit capitaneum fratrem Wernherum Tetinger et cum eo magnus commendator et alii preceptores atque peregrini, premissis 4 vexillis sc. sancti Georgii, Gelrencium, Hollandinorum, 4tum Francigenarum et alia quam plura vexilla steterunt ante Garten, ad quod per deserta transeuntes venerant et impugnant cum lapidibus bombardarum castrum et in tercia die victum est et bene 3000 sunt captivati, de quibus aliqui per invidiam sunt occisi, succensa domo, per deserta sunt reversi in Prussiam, in gaudio cum captivis, laudes dicentes deo, a quo omnia etc.
Eodem tempore ordinacione magistri cum exercitu veniunt et castrum Stramel funditus subvertunt.
Post hec ad magnam dietam venit magister in terram Dobrinensem, quam ad ordinis profectum suscepit et protectionem suam die ac nocte et omni hora praevia et matura premeditacione.
Wytaud restauravit Garten a
Deinde clamor venit, quomodo Magister Conradus Walroder obijsset 3o sc. a
Eodem tempore Marschalcus cum preceptoribus et domino de Wyrtenberg in magno exercitu, premisso vexillo sancti Georgii, quam (!) tenuit dominus Joha
A
Reysa in latum edicitur hiis temporibus Wernhero Tetinger Marschalko commissa, ad quam venerant Francigene, Teutoni, preceptores et prefecti, qui cum marschalco in rigida hyeme veniunt prope Garten. Per Mimilam pertranseunt non ad profectum paganorum, venientes ad Nergam, vertunt se contra Neugarten, vieque erant male propter rigorem hyemis; sed marschalcus parum huiusmodi curabat. Cum pagani sentirent, cristianos esse in propinquo, castrum incinerant et abierunt; processerunt quoque in Lyden vulgariter, quod similiter invenerunt incineratum. Convertentes se in Merken, quod eciam a [352] paganis est exustum. Deinde hinc inde equitant, vastant et perturbant nec ante umquam ab aliquo marschalco tarn distans reysa fuit attemptata, in qua reysa interfuerunt Comes de Liningen, Bekvort, Anglicus et Francigene etc.; vexillo enim sancti Georgii non pepercerunt; adducunt in Prussiam captivos i
Deinde Magister cum Marschalco in reysam mittunt fratrem Ulricum Junginger advocatum Sambiensem cum preceptoribus et peregrinis et simul pergunt in Lithwaniam, veniuntque in terram Rositten vulgariter ibique a
Interim commendator de Balga, Comes Conradus de Kiborg, cum potencia porrexit in Droytzen non avisatam terram Russie et viriliter earn vastabat igne, gladio, plures interimens. Eduxit quoque validos Rutenos captivos 300 et 4 sexagenas thaurorum preter aliam predam magnam et cum gracia revertuntur.
Dux Masovie volens dilatare terminos suos contra ordinem novam, erexit domum vulgariter Sloterie dictam ad ripam Are. Quare Magister misit Comitem Rudolfurn commendato[354]rem de Balga, fratrem Walroder commendatorem de Reno cum populo multo, qui in furore suo Polonos expulerunt de castro, usque ad fundamentum ipsum igne destruentes.
Dux Joha
Magister dictus prehabita consultacione cum preceptoribus statuit reysam a
Supervenit Marschalcus cum peregrinis de Labio, magnus commendator etc. navigio transeunt in reysam cum peregrinis, committentes commendatori de Elbingo, ut equos mitteret post eos et veniunt in stagnum vulgariter Kurisch-Hab et tempestate valida ingruente sunt turbati. Cristburgenses amiserunt ibidem arma et alii plures et cum periculo veniunt in Gilgam et ascenderunt in hoc flumine in Mymilam, tendentes in [358] Ragnitam, venientes quoque ante Suppam, ubi Samayte eos cognoverunt et Wytaudo detulerunt. Et celeri navigio Magister cum suis ascendens Mimilam, descendit in Ritterswerder, stans in 4 diebus et audivit, quomodo Wytaud superveniret cum magno exercitu et venit ad terram sicut prius in dolo et cum bombardis suis impugnat tentoria Magistri, Marschalci, maxime tentorium commendatoris de Balga. Similiter magister ordinavit pixides in hostes suos in pari forma. Tandem Magister et Wytaut colloquuntur, sed pax expiravit, et iterum ut prius mutuo se invadunt; unde duo sub Wytaud sunt occisi per sagittarium Magistri, duo in aquis similiter quam lapides volitabant. Hinc et inde Lithwani fortiter armati, quietis impacientes cum bombarda per quendam Genewel sunt turbati.