Страница 58 из 79
Ante tempora narrabatur, quomodo filius Algardi esset rex in Ploskow. Ruteni vero putabant in nullo eventu habere regem paganum et vi expulerunt eum. Postea Schirgal cum magno exercitu intrat Russiam, proponens obtineri vi Ploskow; sed Ruteni opidum defendebant, unde Schirgal mittit legatos Magistra Lyvoniensi, vocans eum, promittens ordini dare terriculam perpetuo possidendam, ut eciam festinaret, quia Ruteni cum potentia resisterent ei nec curarent multitudinem suam, imo supplicat [264] subsidium a Magistro, qui cum preceptoribus suis cum magno exercitu venit in Ploskow, pugnans contra paganos et stetit XI. diebus ante Ploskow, nec voluit abcedere. Schirgal in continenti Magistro terram promissam presentavit, in qua Magister edificavit domum neminem advertentem.
Interim rumor ortus est, quomodo Kynstut perturbare vellet cum exercitu terram Samaytarum Medenyk dictam, dixitque hiis, quos convocaverat, quomodo proponeret intrare Poloniam vel in terram Bartensem, pertransiens quoque Mimilam; decepitque paganos, qui cognoverunt astuciam suam, cum non complevisset promissa.
Hiis diebus a sabbato in dominicam post festum sancte Luce Castrum Osterrode novum cum antiquo plene exustum est.
Consequenter hiis temporibus feria 3a in die sancti Valentini Magister cum preceptoribus suis, specialiter cum Marschalko, fratre Kon de Hattensteyn, Magno commendatore Rotchero de Elner in hoc conveniunt, ut cum duobus exercitibus terras vastarent, sc. Salseniken cum uno et Tracken cum alio. Sed propter aure distemperanciam et fluviorum inundationem propositum mutaverunt. Terram tamen unam intrant, quae eciam fuit avisata, ita quod iussu regis populus mobilia sua portabat ad castra, quam circuibant, vastabant in decimum diem et cremabant.
Rex Kynstut misit filium suum cum 500 in Perlam [266] contra cristianos, et relatum est regi, quomodo prefectus de Barten et de Rastenburg cum commendatore de Osterrode essent in custodia; unde rex in continenti revocat filium suum, prohibens ne procedat et ita Wytaudus rediit ad patrem et pertransiens terras, vidit exercitum cristianorum et cepit invadere eum, quod advocatus episcopi videns cum erecto vexillo irruit cum XIII in eos et captivatur et cum eo Alexander, fique clamor in exercitu, quomodo pagani cristianos invadant, occidant. Quare Marschalkus cum suis insurgit contra eos; ipsi vero fuge presidium quesierunt, in qua fuga multi occisi sunt et captivati; in brevi enim 2 pertransibant miliaria nec equi cristianorum fatigati poterant sequi. Rex quoque dedit Marschalko captivos libere et orat Marschalkus regem, ut permitteret structuram in vallo inviolatam et ita redeunt domum.
Frater Rubinus de Els Magister Lyvoniensis cum suis preceptoribus hiis temporibus intrat terram Samaitarum, hostili incursu vastans 14 diebus et preter occisos, 350 viros cum magna equorum preda ante festum corporis criti deducit. De suis nobilibus S6 perdidit, multi quoque de bayoribus sunt occisi.
Wygandus commendator de Ragnita predictus vastabat in longum et latum terram inavisatam Romeyen dictam igne, virorum, mulierum et puerorum occisione 200; 50 vero captivi [268] cum preda pecorum et equorum multa deducta. Terram quoque vulgariter Wylie multipliciter devastavit.
Jagel rex vicit Wiliam castrum; quod cum Butandus cognovisset, in vindictam cum forti exercitu venit, sperans castrum dictum recuperare; unde rex Jagel exiit ad eum et invasit et ultra 1000 hominum in occisione ceciderunt et ita Butandus fugit et cum scandalo in longas processit patrias.
Нес acta sunt eo tempore, quo Kynstut in Russia fuerat et cum scandalo expulsus a Rutenis, qui de suis 500 occiderant, veniensque domum invenit terram suam devastatam. Reperit quoque castrum Egollen combustum et ita Kynstut multis dampnis fuit flagellatus et hystoria vulgariter optat ei ve et maledictionem reproborum.
Marschalkus indixit reysam contra Lithwanos a
Post pascha navigio per Mimilam descendit Kynstut cum bombardis ante Jurgenburg vulgariter. Quod conspiciens frater Joha
[272] Rex et Marschalkus conveniunt et sine fine recedunt; in hac eciam dieta erant commendatores de Balga, frater Rothgerus de Brandenburg, Wygandus de Beldershym.
Commiserat quoque marschalkus prefecto de Ynsterburg, ut quam cito pax terminaretur, se diverteret ad deserta, qui accceptis 60 viris, predatur in Czuppa vulgariter, venit ad Stagnum Saleiden, ubi invasit 18 viros, de quibus 16 captivavit, 17 occiso, sed decimus octavus pedester currit ad rubeta; sed omnium equos depretavit, cum quibus se convertit domum.
In estate sequenti Kynstut vicit castrum Wille et cum, suis armavit. Jagel vero celeriter post revicit ipsum. Hoc modo Wytaut veniens ad vallum belli gracia; Jagel vero obtinuit triumphum; sed ex utraque parte 300 sunt occisi. Huius rei rumor venit ad aures marschalki, qui ea Magisro intimavit. In cuius presencia frater Kun de Hattenstein stans a magistro licenciam petens, ut ipse possit Regi Jagel subvenire. Magister cum preceptoribus suis habita consultacione celeriter misit Marschalkum, commendatorem de Balga, fratrem Rothgerum commendatorem de Brandenburg, qui fuit dux et plures alios, qui cum vexillo Marschalci intrant terram paganorum in auxilium regis Jagel; venientes quoque prope Egollen, [274] castrum inimicorum impygnant et succendunt, et in continenti pagani domum dederunt et descenderunt.
Continuo transeunt ad Regem Jagel inobsidionem Tracken vexillis extenss. Quibus visis, rex retro abiit hi planiciem, ignorans an amici vel inimici essent. Quod cum cognovisset per nun cios marchalci ipsos sibi in auxilium venisse, omnes pagani in jubilo letabantur. Misitque Jagel rex Schirgal ad marschalkum et amiciciam mutuam solidabant. Statim Marschalkus stacionem suam prope stagnum statuit. Jagel vero in pristinum locum. Quare in castro terrore concussi propter Teutonicorum succursum sequenti tercia die domum dederunt el terram conjacenem, que Jagel continuo dedit Schirgal, qui transiit ad latus paganorum.
Deinde rex Kynstut cum grandi exercitu venit prope Tracken. Rex Jagel vero occurrit ei, nec fugit. Cui Magister Lyvoniensis 300 destinaverat in succursum. Kynstut similiter occurril ei ad bellum. Qui cum cognovisset, Lyvonienses venisse in succursum Jagel regi, Kynstut cum filio intrat exercitum et peractis placitis, proposuit redire ad suum exercitum et ayt Jagel: nec hoc placet mihi; et sic in dolo ibidem Kynstut cum filio captivatur et ita ambo exercitus discedunt et procedunt in Wylie vulgariter. Kynstut in captivitate strangulatur, Wytaut vinculatur; matrem autem submergunt. Quibus peractis, oritur rumor merore plenus, quomo[276]do optimus Magister Wynricus Knyprode esset defunctus 8. Kal. Julii in die nativit. Joha