Страница 55 из 79
In capifulo in Marienhurg a
Deinde frater Goffridus predictus marschatkus cum potenti exercitu in terram Kynstut properat prope Tracken plus quam cum 12000; divisusque est exercitus in 3 partes et contra Merkenpil, ubi multam congregant rapinam Ynsterburgensem; unc cum peregrinis accelerant contra castra, signanter contra notam domum in terra Tracken, ubi fit vastacio et succensio magna fugaque populi. Welaw opidum igne consumit preter terciam eius, quod cristiani fecerunt pro salute. Et in sortem re[222]gis; Algard, qui cum huiusmodi sentiret, vocat Marschalkum, commendatorem magnum, ut in honorem eius gustarent cibum atque potum suum. Atque cum eis Gunterus de Hoenstein, de Katzenelbogen comes Eberhardus multique alii nobiles, qui omnes curiam commendabant, post hec redeunt in Prussiam.
Post hec dux Albertus de Lotringen venit in Prussiam cum 70 Galeis. Ad cuius honorem reysa ordinatur. Cum Marschalko equitat dux etc. in terram paganorum et devastant et inde revertuntur.
Tandem frater Kun, commendator de Ragnita cum copia transit in Prevan, intrans terram in die sancti Joha
[224] Alia reysa precepto Magistri per Marschalkum ordinatur cum fratribus, sc. Goffrido de Lynda multisque peregrinis et preceptoribus. Magnus quoque commendator Rudigerus de Elner potenter interfuit et tota potencia terre, omnes festinant contra paganos in Dyrsungen, prima nocte steterunt in Weygow, 2a in Simolisken, 3a prope Tracken, 4a in Rudemy
Wytant cum 500 processit et victualia eorum a
Inter Pascha et Penthecosten Wigandus de Beldersheym prefectus in Tapiaw cum multis reysam facit super Mimilam, transmisitque duos, qui furantur 4 naves, quas celeriter transportabant. Aliud excogitat et misit fratrem Alff et prefectum de Ynsterburg in Wyrstekaym, quibus XXX. occurrunt, quos occidunt et captivant, quia villa inavisata erat et revertuntur.
Eodem empore Gottfridus de Lynda in terras circa Pastow pertransiens, earn usque Nergam una die vastando ad 4 miliaria. Altera pergit ad naves, in quibus victualia et arma habebant et in crastino pertransiens flumen Niwese et paganos ex utraque parte stantes occidit, plagat et in multis perturbat et revertitur adducentes Rutenos et paganos.
Magister Livoniensis, senciens Rutenos in obsidione Plockow, congregata copia properabat illuc; sed Ruteni attediati tribus diebus ante eius adventum abcesserant, invadensque Rutenos, suos salvavit. Ruteni tandem occurrunt magistro in amicicia, ferentes munera preciosa et liberaliter distribuerunt eciam inter preceptores et fit unio inter partes, jurantque per crucem, quod de cetero Rutenos molestare non velint. Jurant quoque Ruteni per honorem, quod ordini velint adherere et placere. Magister cum suis sustulit famem et sitim 3 diebus in stacione, transiitque ad opidum Ploskow, ubi Ruteni a magistro petunt sibi regem dare; unde consilio preceptorum dedit eis Andream de Semine regio ortum in regem. Quo facto convertit se ad patriam cum preceptoribus suis, ad quam venerunt cum salute.
Post hec Gottfridus dictus marschalkus et frater Kun de Hattensteyn intrant terram Labune dictam vulgariter et avisatam non vastant earn, sed predantur rapina magna. Steterunt quoque juxta flumen Nergiam devasantes, descenderunt prope Nergam usque in Egullen incendiis etc. pertranseunt eciam Romaynen usque ad flumen Nowese, ubi invents navibus de terra pagano[230]rum se avertentes, tandem in terra Pastow incolas i
Demum frater Gottfridus sepedictus cum parva potencia 4ta die ante carnisprivium intrat terram paganorum; sed tactus infirmitate commisit exercitum Theoderico commendatori de Balga, qui procedens in terram vastat et comburit, tercia die revertitur ad sua.
Ante predicta in die Scholastice Magister Lyvoniensis intrat terras Azarene, Medeniken et alias sex terras, quas penitus devastavit, in quibus nec una domus mansit intacta, 400 equos deducens de quadam equiricia, salubiterque est reversus, preter XXVI viros, quos perdiderat.
Ante carnisprivium frater Borghardus Mansvelt commendator de Osterode collecta copia intrat Russiam et diebus 2 et noctibus terram Camentz igne etc. devastabat plane, et preter occisos, 200 captivos cum totidem equis et 4 sexagenis Thaurorum domum deducens.
Consequenter eodem a
Deinde prima dominica post Petri et Pauli Schirgal rex, filius Algardis, cum XXX famulis venit in Prussiam et a magistra honorifice susceptus liberaliter dotatus; proposuit deinde vi[232]sitare regem Ungarie, tandem papam Urbanum; a quo si absotveretur a peccatis, fidem katholicam susciperet etc.
In estate proxima frater Kun commendator in Ragnita in die sancte Margarethe cum exercitu suo 4 terras igne etc. devastabant.
Authumpno frater Theodericus commendator de Balga feria 4a ant Dominici intrat Russiam, stetit juxta fluvium Nur dictum, prehabita cum fratribus consultacione, comple-vit propositum suum, Priske et Camentz devastando. Misit eciam fratrem Joha