Страница 53 из 79
Eodem a
Wynrikus Magister eciam eodem a
In authumpno frater Theodericus de Etner statuit reysam in Rusiam, qui fuit colega commendatoris in Balga, prefectusque de Barten et de Girdowen, qui simul veniunt in castrum Drewik impugnantque circum vastantes totam noctem et redeunt domum.
Consequenter in hyeme frater Wygandus supradictus, frater eciam Kun de Hattenstein, prefectus in Girdow, peregrini quoque Joha
Wygandus dicus a
Dictus prefectus de Ynsterburg iterum comportat suos ad reysam in authumpno, pertransiens Mimitam in villam Kraistekayme, non avisatam, quam rasit igne totam, depredatur et deducit.
Commendator de Balga convocat a
In eodem authumpno Daukinte duxit prefectum de Ynsterburg cum sibi confidentibus in deserta, gratia rapiendi; quos sequuntur 60 viri. Hincinde Daukinte condudor duxit eos prope Mimilam, ubi in pascuis incenerunt Caballos Dirsunenses, quos capiunt et domum redeunt.
Kynstud in quadragesima cum potentia venit in terram Girdowensem, in villam Bibersteyn nocte nec profecit in suo proposito; terra quidem erat avisata, villam tamen combussit et fugit. Nichilominus paraverat insidias cum paganis. Commendtor de Brandenburg et prefectus de Girdow sequuntur, venientes in locum planum, deliberant, timentes insidias et convertunt se in domum.
A
[200] Gotfridus de Tilia Marschalcus primam reysam suam statuit et cum eo commendatores de Elbingo, de Cristburg, de Balga et de Brandenburg, quilibet cum potentia sua. Mulli quoque peregrini intererant et cum 150 Galeis intrantes terram paganorum fortiter, vocabulo Dirsungen. Erectis vexillis pernoctant in Wegorw, avisatis incolis, proceduntque consequenter in Tracken, in qua steterunt in nocte ant castrum. Mane surgunt et 9 diebus paganos perturbant igne, occisione, 700 quoque captivos in Prussyam deducentes in letitia et exultacione.
Accidit in eadem hyeme, quod camerarius regis Francie dominus Hoesteyn de Fremellis asportaret magnam partem crucis benedicte, in qua redempti sumus, quam rex Magistro pro presenta, cum auro decenter ornatam. Magister vero in gaudio suscepit et magno honore reveretur, offerens deo grates oracionibus suis semper devotis.
In XLma a
Eo tempore in XLma commendator de Balga et cum eo [202] frater Theodericus de Elner cum multis hospitibus collecta copia terras paganorum adhuc non desertas intrare volentes, veniuntque in Parlam et premittunt exploratores ad Mimilam, qui redeunt dicentes, Mimilam degelatum et clarum, quod placuit paganis, cristiani vero turbati revertuntur domum. Post pascha sepedictus Wygandus equitat in deserta, ut rapiat, dumque cum suis veniret in Dewedisken, audivit cornu, unde premisit quosdam, quibus occurrunt tres pagani, de quibus duos captivant, tertius evasit, inveniuntque canes duos molosos, querunt ab istis captivis 2., cuius sint, et dicunt: cuiusdam bayoris vocabulo Waydel, venantis in deserto isto, et hii duo ducunt eum tempore noctis in locum. Quern cum pagani considerassent, convocant se clamore, et evadunt; eciam flumen fuit tarn magnum, quod cristiani non poterant transnatare; 40 nichilominus equos accepit eis et domum ivit. Statim prefectus de Rastenburg misit quendam in habitu ordinis cum 30 viris vocabulo Lupus Leo et hie iussu commendatoris de Balga in desertum rapine causa; vigiles huiusmodi percipientes, a
In eadem estate in profesto sancte Trinitatis visi sunt rex Algart et rex Kynstut et Swerdeyken cum eis fortiter cum copiis suis intrare Nerwykiten vulgariter, diviseruntque exercitum in 3 partes. Kynsut inrat Taplanken, intendens in Welow, Algart per pontem in Nerwykiten; vastans terram Nadraw, Swerdeyke in Ynsterburg et ubique inveniunt inavisatos. Taplouken in reditu impugnatur, cumque cepissent equos de pascua, premittunt paganos, qui incendio inuaderent castrum cum pugna consequenter. Frater vero Joha
A