Страница 78 из 86
{94} Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto praemio ditatus Geta recessit ad propria, quem cernens Gepidarum natio subito ubique vincentem praedisque ditatum, invidia ductus arma in parentibus movit. quomodo vero Getae Gepidasque sint parentes si quaeris, paucis absolvam, meminisse debes me in initio de Scandzae insulae gremio Gothos dixisse egressos cum {95} Berich rege suo, tribus tantum navibus vectos ad ripam Oceani citerioris, id est Gothiscandza. quarum trium una navis, ut adsolet, tardior nancta nomen genti fertur dedisse; nam lingua eorum pigra gepanta dicitur, hinc factum est, ut paulatim et {96} corruptae nomen eis ex convicio is nasceretur Gepidas, nam sine dubio ex Gothorum prosapie et hi trahent originem; sed quia, ut dixi, gepanta pigrum aliquid tardumque designat, pro gratuito convicio Gepidarum nomen exortum est, quod nec ipsud credo falsissimum: sunt etenim tardioris ingenii et graviores corporum velocitate, hi ergo Gepidae tacti invidia, dum Spesis provincia commanerent in insulam Visclae amnis vadibus circumactam, quam patrio sermone dicebant Gepedoios. nunc eam, ut fertur, insulam gens Vividaria incolit ipsis ad meliores terras meantibus, qui Vividarii ex diversis nationibus ac si in unum asylum collecti {97} sunt et gentem fecisse noscantur. ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida quietam gentem excitans patrios fines per arma dilatavit. nam Burgundzones pene usque ad internicionem delevit aliasque no
{101} Pos cuius decessum Cniva, exercitum dividens in duas partes, no
{104} Defuncto tunc Decio Gallus et Volusianus reg
{107} Quod in omni lascivia resoluto Respa et Veduco Tharuaroque duces Gothorum sumptis navibus Asiam transierunt, fretum Ellispontiacum transvecti, ubi multas eius provinciae civitates populatas opinatissimum illud Ephesiae Dianae templum, quod dudum dixeramus Amazonas condidisse, igne succendunt partibusque Bithiniae delati Chalcedonam subverterunt, quam post Comelius Abitus aliqua parte reparavit, quae hodieque, quamvis regiae urbis vicinitate congaudeat, signa tamen ruinarum suarum {108} aliquanta ad indicium retinet posteritatis, hac ergo felicitate Gothi, qua intraverunt partibus Asiae, praedas spoliaque potiti, Hellispontiacum fretum retranseunt, vastantes itinere suo Troiam Iliumque, quae vix a bello illo Agamemnoniaco quantulum se reparantes rursus hostili mucrone deletae sunt. post Asiae ergo tale excidium Thracia eorum experta est feritatem, nam ibi ad radices Emi montis et mari vicinam Anchialos civitatem adgressi mox {109} adeunt, urbem, quam dudum Sardanaphalus, rex Parthorum, inter limbum maris et Emi radices locasset. ibi ergo multis feruntur mansisse diebus aquarum calidarum delectati lavacris, quae ad duodecimo miliario Anchialitanae civitatis sunt siti, ab imo suae fontis ignei scaturrientes, et inter reliqua totius mundi thermarum i
{110} Exinde ergo ad proprias sedes regressi post haec a Maximiano imperatore rediguntur in auxilio Romanorum contra Parthos rogati, ubi omnino datis auxiliariis fideliter decertati sunt sed postquam Caesar Maximinus pene cum eorum solacia Narseum regem Persarum Saporis magni nepotem fugasset eiusque omnes opes simulque uxores et filios depraedasset Achillemque in Alexandria Dioclitianus superasset et Maximianus Herculius in Africa Quinquegentianos adtrivisset, pacem rei publicae nancti coeperunt {111} quasi Gothos neglegere, nam sine ipsos dudum contra quasvis gentes Romanus exercitus difficile decertatus est, apparet namque frequenter, quomodo invitabantur sic: ut et sub Constantino rogati sunt et contra cognatum eius Licimum arma tulerunt eumque devictum et in Thessalonica clausum privatum ab imperio Constantini {112} victoris gladio trucidarunt. nam et ut famosissimam et Romae emulam in suo nomine conderet civitatem, Gothorum interfuit operatio, qui foedus inito cum imperatore quadraginta suorum milia illi in solacio contra gentes varias obtulere; quorum et numerus et militia usque ad praesens in re publica nominatur, id est foederati. tunc etenim sub Ariarici et Aorici regum suorum florebant imperio. post quorum decessum successor regni extitit Geberich virtutis et nobilitatis eximius.
{113} Nam hic Hilderith patre natus, avo Ovida, proavo Nidada, gloriam generis sui factis illustribus exaequavit. primitias regni sui mox in Vandalica gente extendere cupiens contra Visimar eorum rege qui Asdingorum stirpe, quod inter eos eminet genusque indicat bellicosissimum, Deuxippo storico referente, qui eos ab Oceano ad nostrum limitem vix in a
{116} Nam Gothorum rege Greberich rebus humanis excedente post temporis aliquod Hermanaricus nobilissimus Amalorum in regno successit, qui multas et bellicosissimas arctoi gentes perdomuit suisque parere legibus fecit. quem merito no