Страница 76 из 86
{43} Quorum studium fuit primum inter alias gentes vicinas arcum intendere nervis, Lucano plus storico quam poeta testante: ‘Armeniosque arcus Geticis intendite nervis’. ante quos etiam cantu maiorum facta modulationibus citharisque canebant, Eterpamara, Hanale, Fridigerni, Vidigoiae et aliorum, quorum in hac gente {44} magna opinio est, quales vix heroas fuisse miranda iactat antiquitas. tunc, ut fertur, Vesosis Scythis lacrimabile sibi potius intulit bellum, eis videlicet, quos Amazonarum viros prisca tradit auctoritas, de quas et feminas bellatrices Orosius in primo volumine professa voce testatur, unde cum Gothis eum tunc dimicasse evidenter probamus, quem cum Amazonarum viris absolute pugnasse cognoscimus, qui tunc a Borysthene amne, quem accolae Danaprum vocant, usque ad Thanain fluvium circa sinum paludis {45} Meotidis consedebant Thanain vero hunc dico, qui ex Ripheis montibus deiectus adeo preceps ruit, ut, cum vicina flumina sive Meotis et Bosforus gelu solidentur, solus amnium confragosis montibus vaporatus, numquam Scythico duriscit algore, hic Asiae Europaeque terminus famosus habetur. nam alter est ille, qui montibus {46} Chri
{47} Hic ergo Gothis morantibus Vesosis, Aegyptiorum rex, in bellum inruit, quibus tunc Tanausis rex erat, quod proelio ad Phasim fluvium, a quo Fasides aves exortae in totum mundum epulis potentum exuberant, Thanausis Gothorum rex Vesosi Aegyptiorum occurrit, eumque graviter debellans in Aegypto usque persecutus est, et nisi Nili amnis intransmeabilis obstetisseut fluenta vel munitiones, quas dudum sibi ob incursiones Aethiopum Vesosis fieri praecepisset, ibi in eius eum patria extinxisset, sed dum eum ibi positum non valuisset laedere, revertens pene omnem Asiam subiugavit et sibi tunc caro amico Somo, regi Medorum, ad persolvendum tributum subditos fecit, ex cuius exercitu victores tunc no
{49} Post cuius decessum et exercitu eius cum successores ipsius in aliis partibus expeditione gerentibus feminae Gothorum a quadam vicina gente temptantur in praeda, quae doctae a viris fortiter resisterunt hostesque super se venientes cum magna verecundia abigerunt, qua patratae victoria fretaeque maioris audacia invicem se cohortantes arma arripiunt elegentesque duas audentiores {50} Lampeto et Marpesia principatui subrogarunt. quae dum curam gerunt, ut et propria defenderent et aliena vastarent, sortitae Lampeto restitit fines patrios tuendo, Marpesia vero feminarum agmine sumpta novum genus exercitui duxit in Asiam, diversasque gentes bello superans, alios vero pace concilians; ad Cauchasum venit, ibique certum tempus demorans loci nomen dedit Saxum Marpesiae, unde et Vergilius: ‘ac si dura silex aut stet Marpesia cautes’, in eo loco, ubi post haec Alexander Magnus portas constituens {51} Pylas Caspias nominavit, quod nunc Lazorum gens custodit pro munitione Romana. hic ergo certum temporis Amazonas commanentes confortati sunt. unde egressi et Alem fluvium, quod iuxta Gargaram civitatem praeterfluit, transeuntes, Armeniam, Syriam Ciliciamque, Galatiam, Pisidiam omniaque Asiae loca aequa felicitate domuerunt; Ioniam Eoliamque conversae deditas sibi provincias effecerunt. ubi diutius dominantes etiam civitates castraque suo in nomine dicaverunt, Ephesi quoque templum Dianae ob sagittandi ac venandi studium, quibus se artibus tradidissent, effusis opibus mirae pulchritudinis condiderunt, tale {52} ergo Scythiae genitae feminae casu Asiae regna potitae per centum pene a
{56} Quae veritae, ne eorum prolis rarisceret, vicinis gentibus concubitum petierunt, facta nundina semel in a
{58} Sed ne dicas: de viris Gothorum sermo adsumptus cur in feminas tamdiu perseverat? audi et virorum insignem et laudabilem fortitudinem. Dio storicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit (quos Getas iam superiori loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente) – hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telefum, ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, nemo qui nesciat animadvertat usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Greci Romanorum, {59} Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hu
{61} Tunc Cyrus, rex Persarum, post grande intervallum et pene post DCXXX a