Страница 5 из 5
Cumque Odo rex rediret ab Arnulfo, Fulchonem archiepiscopum, qui pergebat ad Arnulfum, in itinere obviant; qui vix fuga lapsus est, interfecto Adalungo comite, qui cum eo erat. At hi qui cum Karolo erant conferunt se ad Zuendebolchum eique partem regni consentiunt, uti veniat et iuvet Karolo suo consobrino. Quod audiens Odo rex, quia sui fatigati erant, quasi ignorans hoc Sequanam transiit. Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt Laudunumque obsidione cingunt. Balduinus vero comes et Hrodulfus frater eius necnon et Ragnerus non bono consilio accepto Karolum reliquerunt et se ad Zuendebolchum contulerunt. Hi vero qui cum Karolo erant videntes se inminui et, ut ferunt, quia Zuendebolchus cum suis Karolum privari vitam cogitabant, ab ipsa obsidione legatos [ad] Odonem mittunt, ut partem regni, qualemcumque ei placuerit, Karolo et eis consentiat atque eos in pace recipiat. Quod rex libentissime a
Odo vero rex Corbeiam venit indeque Atrebatis castrumque seu monasterium sancti Vedasti obsidione vallavit. Sed miseratus Christianitati noluit eum bellando capere. Homines vero Balduini, videntes ei non posse resistere, pacem petunt, obsides regi dant, ad sauum dirigunt seniorem, ut, quid illis agendum sit, insinuet. Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo. Venerunt etiam a parte Karoli et primorum eius Heribertus et Herkengerus et Hekfridus propter dictam rationem. Missi vero Balduini regressi *cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit. Statimque rex iussit illis reddi claves castelli omnesque suos iussit exire, et ita homines Balduini recipere ipsum castrum. Rex vero ab Atrebatis disponit ire ad Sanctum Quintinum et Perronam. Nam Sancti Quintini castrum, per noctem tradendo eum abintus, tulerat Rodulfus filio Theoderici. Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
A
Ac per idem tempus iterum Nortma
A
Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet. At vero rex cum consilio suorum respondit se illi velle misereri, si sibi liceret; et intercurrentibus nuntiis venit Karolus ad eum; quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno, quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum, pacificato Heriberto cum eo. Balduinus etiam Rothberto faciente venit ad regem; quem rex honorifice suscepit, et de omnibus quae iusserat illi rex satis illi fecit, et ita remisit eum rex ad sua. Nortma
A
Nortma
Hiemis vero tempore Burgundiam petierunt ibique sedem sibi statuunt ad hiemandum. Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum I
Sed ille suis adunatis fidelibus venit contra Karolum, nuntiisque discurrentibus inter eos, Karolus nullo peracto negotio rediit in regnum suum.
A
A