Страница 9 из 15
Imperator Aquasgrani veniens mense Octimbrio memoratas legationes audivit pacemque cum Niciforo imperatore et cum Abulaz rege Hispaniae fecit. Nam Niciforo Venetiam reddidit et Haimricum comitem olim a Sarracenis captum Abulaz remittente recepit.
Eo a
Amoroz ab Abdiraman filio Abulaz de Caesaraugusta expulsus et Oscam intrare conpulsus est.
Godofrido Danorum rege mortuo Hemmingus filius fratris eius in regnum successit ac pacem cum imperatore fecit.
DCCCXI. Absoluto atque dimisso Arsafio spathario – hoc erat nomen legato Nicifori imperatoris – eiusdem pacis confirmandae gratia legati Constantinopolim ab imperatore mittuntur, Haido episcopus Baslensis et Hug comes Toronicus et Aio Langobardus de Foro Iuli et cum eis Leo quidam spatharius, natione Siculus, et Willeri dux Veneticorum, quorum alter ante a
Condicta inter imperatorem et Hemmingum Danorum regem pax propter hiemis asperitatem, quae inter partes commeandi viam claudebat, in armis tantum iurata servatur, donec redeunte veris temperie et apertis viis, quae inmanitate frigoris clausae fuerunt, congredientibus ex utraque parte utriusque gentis, Francorum scilicet et Danorum, XII primoribus super fluvium Egidoram in loco, qui vocatur., datis vicissim secundum ritum ac morem suum sacramentis pax confirmatur. Primores autem de parte Francorum hii fuere: Walach comes filius Bernhardi, Burchardus comes, Unrocus comes, Uodo comes, Meginhardus comes, Bernhardus comes, Egbertus comes, Theotheri comes, Abo comes, Osdag comes, Wigman comes; de parte vero Danorum inprimis fratres Hemmingi, Hancwin et Angandeo, deinde ceteri honorabiles inter suos viri, Osfrid cognomento Turdimulo et Warstein et Suomi et Urm et alius Osfrid filius Heiligen et Osfrid *de Sconaowe et Hebbi et Aowin.
Imperator vero pace cum Hemmingo firmata et placito generali secundum consuetudinem Aquis habito in tres partes regni sui totidem exercitus misit, unum trans Albiam in Linones, qui et ipsos vastavit et castellum Hohbuoki superiori a
Ipse autem interea propter classem, quam a
Interea Carlus filius domni imperatoris, qui maior natu erat, II. Non. Decembr. diem obiit; et imperator Aquis hiemavit.
DCCCXII. Nec multo post Hemmingus Danorum rex defunctus nuntiatur. Cui cum Sigifridus nepos Godofridi regis et Anulo nepos Herioldi, et ipsius regis, succedere voluissent neque inter eos, uter regnare deberet, convenire potuisset, comparatis copiis et commisso proelio ambo moriuntur. Pars tamen Anulonis adepta victoriam fratres eius Herioldum et Reginfridum reges sibi constituit; quam necessario pars victa secuta eosdem sibi regnare non abnuit. In eo proelio XDCCCCXL viri cecidisse narrantur.
Niciforus imperator post multas et insignes victorias in Moesia provincia commisso cum Bulgaris proelio moritur; et Michahel gener eius imperator factus legatos domni imperatoris Karoli, qui ad Niciforum missi fuerunt, in Constantinopoli suscepit et absolvit. Cum quibus et suos legatos direxit, Michahelem scilicet episcopum et Arsafium atque Theognostum protospatharios, et per eos pacem a Niciforo inceptam confirmavit. Nam Aquisgrani, ubi ad imperatorem venerunt, scriptum pacti ab eo in ecclesia suscipientes more suo, id est Greca lingua, laudes ei dixerunt, imperatorem eum et basileum appellantes. Et revertendo Romam venientes in basilica sancti Petri apostoli eundem pacti seu foederis libellum a Leone papa denuo susceperunt.
Quibus dimissis imperator generali conventu Aquis sollemniter habito Bernhardum filium Pippini, nepotem suum, in Italiam misit; et propter famam classis, quae et de Africa et de Hispania ad vastandam Italiam ventura dicebatur, Walanem filium Bernhardi patruelis sui cum illo esse iussit, quoadusque rerum eventus securitatem nostris adferret. Haec classis partim in Corsicam partim in Sardiniam venit; et ea quidem pars, quae ad Sardiniam est delata, pene tota deleta est.
Classis etiam Nordma
Pax cum Abulaz rege Sarracenorum facta; item cum duce Beneventanorum Grimoaldo, et tributi nomine XXV milia solidorum auri a Beneventa*nis soluta.
Expeditio facta ad Wilzos, et ab eis obsides accepti.
Harioldus et Reginfridus reges Danorum missa ad imperatorem legatione pacem petunt et fratrem suum Hemmingum sibi remitti rogant. Hoc a
DCCCXIII. Imperator Aquisgrani hiemavit et incipiente verni temperie Amalharium Treverensem episcopum et Petrum abbatem monasterii Nonantulas propter pacem cum Michahele imperatore confirmandam Constantinopolim misit.
Ac deinde habito generali conventu, evocatum ad se apud Aquasgrani filium suum Hludowicum Aquitaniae regem, coronam illi inposuit et imperialis nominis sibi consortem fecit; Bernhardumque nepotem suum, filium Pippini filii sui, Italiae praefecit et regem appellari iussit. Concilia quoque iussu eius super statu ecclesiarum corrigendo per totam Galliam ab episcopis celebrata sunt, quorum unum Mogontiaci, alterum Remis, tertium Turonis, quartum Cabillione, quintum Arelati congregatum est; et constitutionum, quae in singulis factae sunt, collatio coram imperatore in illo conventu habita. Quas qui nosse voluerit, in supradictis quinque civitatibus invenire poterit, quamquam et in archivo palatii exemplaria illarum habeantur.
Missi sunt de hoc conventu quidam Francorum et Saxonum primores trans Albim fluvium ad confinia Nordma
Mauris de Corsica ad Hispaniam cum multa praeda redeuntibus Irmiugarius comes Emporitanus in Maiorica insidias posuit et octo naves eorum cepit, in quibus quingentos et eo amplius Corsos captivos invenit. Hoc Mauri vindicare volentes Centumcellas Tusciae civitatem et Niceam provinciae Narbonensis vastaverunt. Sardiniam quoque adgressi commissoque cum Sardis proelio pulsi ac victi et multis suorum amissis recesserunt.
At Michahel imperator Bulgaros bello adpetens haud prosperis successibus utitur ac proinde domum reversus deposito diademate monachus efficitur; in cuius locum Leo, Bardae patricii filius, imperator constituitur. Crumas rex Bulgarorum, qui Niciforum imperatorem ante duos a
DCCCXIIII. Domnus Karolus imperator, dum Aquisgrani hiemaret, a
Cuius rei nuntium cum Hludowicus filius eius in Aquitania apud Teodadum villam, ubi et ipse tunc hibernabat, plurimis deferentibus accepisset, tricesimo, postquam id acciderat, die Aquasgrani venit summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit. Et ad suscepti regni administrationem cura conversa primo legationes gentium, quae ad patrem venerant, auditas absolvit, alias deinde simili modo ad patrem quidem missas, ad se vero venientes suscepit.
Inter quas praecipua fuit legatio de Constantinopoli directa. Nam Leo imperator, qui Michaheli successerat, dimisso Amalhario episcopo et Petro abbate, qui ad Michahelem quidem missi, ad se tamen venerunt, legatos suos, Christoforum spatarium et Gregorium diaconem, cum eis ad domnum Karolum et per eos descriptionem et confirmationem pacti ac foederis misit. Quibus susceptis atque dimissis domnus Hludowicus legatos suos, Nordbertum Regiensem episcopum et Richoinum Patavinum comitem, ad Leonem imperatorem ob renovandam secum amicitiam et praedictum pactum confirmandum direxit.
Habitoque Aquisgrani generali populi sui conventu ad iustitias faciendas et oppressiones popularium relevandas legatos in omnes regni sui partes dimisit, Bernhardum regem Italiae, nepotem suum, ad se evocatum muneribus donatum in regnum remisit, cum Grimoaldo Beneventanorum duce pactum fecit atque firmavit, eo modo, quo et pater, scilicet ut Beneventani tributum a
Harioldus et Reginfridus reges Danorum, qui a