Добавить в цитаты Настройки чтения

Страница 2 из 15

Et postea perrexit iter peragens partibus Aquitaniae per Narbonam, Tolosam coepit, Albiensem similiter necnon et Gavuldanum; et sanus reversus est in patriam et celebravit pascha in Vie

Et in eodem a

DCCLXVIII. Domnus Pippinus rex iter faciens et Remistagnum coepit, ad Sanctones civitatem usque pervenit et ibi captam matrem Waifarii et sororem eius et neptas eius usque ad Garo

Iterum iter adsumens cum domna Bertradane regina ad Sanctones civitatem pervenit ibique domna Bertradane regina cum familia dimisit et partibus Petrogorigo perrexit; et interempto Waifario cum triumpho victoriae ad Sanctones reversus est.

Ibique moram faciens aliquod dies aegrotare coepit, partibus Turonorum revertendo perrexit, orationem ad sanctum Martinum fecit, ad sanctum Dionisium usque pervenit ibique diem obiens finivit VIII. Kal. Octobr. Et domnus Carolus et Carloma

Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate. Et inmutavit se numerus a

DCCLXVIIII. Domnus Carolus gloriosus rex iter peragens partibus Aquitaniae, eo quod Hunaldus voluit rebellare totam Wasconiam etiam et Aquitaniam, et cum paucis Francis auxiliante Domino dissipata iniqua consilia supradicti Hunaldi. Et in ipso itinere iungens se supradictus magnus rex cum germano suo Carloma

Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Duria, et pascha in Leodico vico publico. Et inmutavit se numerus a

DCCLXX. Tunc domnus Carolus rex habuit synodum in Warmatiam civitatem, et Carloma

Et domnus Carolus rex celebravit natalem Domini in Mogontiam civitatem et pascha in Haristallio. Et inmutavit se numerus a

DCCLXXI. Tunc domnus Carolus rex synodum habuit ad Valentianas. Et eodem a





Non. Decembr. Domnus rex Carolus venit ad Corbonacum villam, ibique venientes Wilcharius archiepiscopus et Folradus capellanus cum aliis episcopis ac sacerdotibus, Warinus et Adalhardus comites cum aliis primatibus, qui fuerunt Carloma

Et praeclarus ac gloriosus Carolus rex celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Attiniacus et pascha in Haristallio villa. Et inmutavit se numerus a

DCCLXXII. Tunc domnus Carolus mitissimus rex sinodum tenuit ad Warmatiam. Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi repperit, abstulit. Et fuit siccitas magna, ita ut aqua deficeret in supradicto loco, ubi Ermensul stabat; et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad perdestruendum et aquam non haberent, tunc subito divina largiente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet. Tunc super Wisoram fluvium venit suprascriptus magnus rex et ibi cum Saxonibus placitum habuit et recepit obsides XII et reversus est in Franciam.

Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha similiter. Et inmutavit se numerus a

DCCLXXIII. Tunc domnus Carolus rex perrexit ad hiemandum in villa, quae dicitur Theodone-villa. Ibique veniens missus domni Adriani apostolici, nomine Petrus, per mare usque ad Massilia et inde terreno ad domnum Carolum regem usque periungens, invitando scilicet supranominatum gloriosum regem una cum Francis pro Dei servitio et iustitia sancti Petri seu solatio ecclesiae super Desiderium regem et Langobardos; et ideo maritime venit, quia viae clausae fuerunt Romanis a Langobardis. Tunc domnus ac praecelsus Carolus rex consiliavit una cum Francis, quid perageret; et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem. Ibique exercitum dividens iam fatus domnus rex, et perrexit ipse per montem Caenisium et misit Bernehardum avunculum suum per montem Iovem cum aliis eius fidelibus. Et tunc ambo exercitus ad clusas se coniungentes, Desiderius ipse obviam domni Caroli regis venit. Tunc domnus Carolus rex una cum Francis castra metatus est ad easdem clusas et mittens scaram suam per montanis. Hoc sentiens Desiderius clusas relinquens, supradictus domnus Carolus rex una cum Francis auxiliante Domino et intercedente beato Petro apostolo sine lesione vel aliquo conturbio clusas apertas Italiam introivit ipse et omnes fideles sui. Et Papiam civitatem usque pervenit et Desiderio incluso ipsam civitatem obsedit.

Ibique domnus Carolus in sua castra natalem Domini celebravit et pascha in Roma. [Et dum propter defensionem sanctae Dei Romanae ecclesiae eodem a

DCCLXXIIII. Et revertente domno Carolo rege a Roma, et iterum ad Papiam pervenit, ipsam civitatem coepit et Desiderium regem cum uxore et filia vel cum omni thesauro eius palatii. Ibique venientes omnes Langobardi de cunctis civitatibus Italiae, subdiderunt se in dominio domni gloriosi Caroli regis et Francorum. Adalgisus filius Desiderii regis fuga lapsus mare introiit et Constantinopolim perrexit. Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.

Et dum pervenisset in loco, qui dicitur Ingilinhaim, mittens quatuor scaras in Saxoniam: tres pugnam cum Saxonibus inierunt et auxiliante Domino victores extiterunt; quarta vero scara non habuit pugnam, sed cum praeda magna inlesi iterum reversi sunt ad propria.

Et celebravit praefatus gloriosus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Carisiacum, similiter et pascha. Et inmutavit se numerus a

DCCLXXV. Tunc pius atque praeclarus domnus Carolus rex habuit synodum in villa, quae dicitur Duria. Et inde iter peragens partibus Saxoniae Sigiburgum castrum coepit, Eresburgum reaedificavit, super Wisoram fluvium venit in loco, qui dicitur Brunisberg. Et ibi praeparabant Saxones bellum, volentes ripam supradicti fluminis defendere; auxiliante Domino et Francis decertantibus fugati sunt Saxones, Franci ambas ripas obtinuerunt, et multi Saxones ibi occisi sunt.

Tunc domnus Carolus rex dividens exercitum suum, sumpsit secum, quos voluit, perrexit usque Obaccrum fluvium. Ibi omnes Austreleudi Saxones venientes cum Hassione et dederunt obsides, iuxta quod placuit, et iuraverunt sacramenta, se fideles esse partibus supradicti domni Caroli regis. Similiter inde revertendo iam dicto mitissimo regi, venerunt Angrarii in pago, qui dicitur Bucki, una cum Brunone et reliquis obtimatibus eorum et dederunt ibi obsides sicut Austrasii.

Et inde revertente praefato rege, invenit aliam partem de suo exercitu super fluvium Wisora continentes ripam, quam iussi fuerant. Saxones cum ipsis pugnam fecerunt in loco, qui dicitur Lidbach, et Franci Deo volente victoriam habuerunt, et plures ex ipsis Saxones occiderunt. Hoc audiente domno Carolo rege, iterum super Saxones cum exercitu irruens et non minorem stragem ex eis fecit et praedam multam conquisivit super Westfalaos; et obsides dederunt sicut et illi alii Saxones. Et tunc obsidibus receptis et praeda multa adsumpta et per ter stragia Saxonum facta supradictus domnus Carolus rex ad propria reversus est auxiliante Domino in Franciam.

Tunc audiens, quod Hrodgaudus Langobardus fraudavit fidem suam et omnia sacramenta rumpens et voluit Italiam rebellare, tunc illis in partibus cum aliquibus Francis domnus Carolus rex iter peragens.

Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Scladdistat. Et inmutavit se numerus a