Страница 5 из 17
IV
Quo in capite Ior caudam amittit et Pu caudam quendam invenit
Ior, auritulus cinereus ille a
Modo tristis secum 'Cur? cogitabat, modo 'quemadmodum? et modo 'Haudquaquam huiusmodi, modo autem quid pensitaret, omnino ignorabat. Itaque Puo appropinquante Ior paulisper a meditatione desistere gavisus est ut maeste 'Ut vales? ei diceret.
'Et quomodo res tua agitur? dixit Wi
Ior capite abnuit.
'Non valde quomodo, dixit. 'Longo iam ex tempore evidenter non agitur quomodo.
'Malum, malum, dixit Pu. 'Sane dolendum est. Sine me te adspicere.
Ior igitur sortem miseratus iniquam oculos solo fixos tenens eo loco stabat et Wi
'Dic: quid caudae tuae accidit?
'Quid ergo accidit?
'Abest!
'Tibi persuasum est?
'Cauda aut adest, aut abest. Tertium nihil est. Et cauda tua abest.
'Quid ergo est?
'Nihil.
'Sine videam, dixit Ior, lente se ad locum convertens, ubi antea cauda fuerat, deinde, eam invenire nequiens in contrarium se vertit usque ad pristinam positionem, postea capite demisso intra crura primoria spectavit et postremo suspirium alto pectore et triste ducens: 'Probe dixisti, inquit, 'abest!
'Scilicet, dixit Pu.
'Hoc mihi ad multa quadrat, dixit Ior maestus. 'Id omnia explicat. Haud mirum.
'Alicubi caudam reliquisse debes.
'Aliquem caudam sustulisse oportet, dixit Ior. 'Sic agit vulgus, subjunxit, longum post silentium.
Pu sensit sibi aliquid auxiliare dicendum esse, sed ignorabat quid. Decrevit igitur, dicendi vice opiferum quid facere.
'Ior mi, dixit sollemniter, 'egomet, Wi
'Gratias tibi ago Pu, respondit Ior. 'Fidelis amicus es, dixit. 'No
Itaque Wi
'Si quis quid de qua re scit, ursus secum meditatus est, 'Bubo est, qui aliquid de aliqua re non ignorat, dixit. 'Nisi forte Wi
Bubo 'ad castaneas' venusta et vetusta quadam domo habitabat, quae domibus aliorum maior erat, aut saltem urso ita apparebat, quia et pulsatorem ostii et funiculum tinti
CUESO SONA AES SI RSPONSM VIS.
Ifra funiculum tinti
Has inscriptiones Christophorus Robinus, qui solus in silva ortographus erat, manu scripserat. Nam Buboni, quamvis multis sub aspectibus sapiens esset, aptus ad nomen suum legendum et emendate BBO litteras faciendum, minus prospere succedebat verba implicata sicut 'MORBILLI’ et ’PANISTOSTATUS CUM BUTYRO’ scribere.
Wi
'Salve Pu, dixit. 'Quomodo omnia?
'Terribilia sunt et tristia, dixit Pu, 'quia Ior, qui amicus meus est, caudam amisit. Flebiter lamentatur. Amabo te, dic: Quid mi igitur suades? Quomodo possum caudam eius invenire?
'Bene, dixit Bubo, 'formula consueta rei exsequendae est, quae sequitur.
'Quid est: rei esse quendae? dixit Pu. 'Quia ursus pusilli ingenii sum verba difficilia fastidio.
'Id est, quod fieri debet.
'Si id est, nec hercle magnopere curo, dixit Pu humillime.
'Res exsequenda id est: pr aemium pr omittimus.
'Paulisper subsiste, dixit Pu ungulam sublevans. 'Quid faciamus? Quid dixisti? Loquendo enim sternuisti.
'Minime sternui.
'Bubo, sternuisti!
'Habe me, Pu, excusatum, minime sternui. Nequimus inscьs nobis sternuere.
'Optime audivi: prr — prr!
'Dixi: praemium promittimus.
'Iterum sternuisti!
'Praemium! dixit magna voce Bubo. 'Denuntiationem scribimus ad indicandum nos magnum quid illi, qui caudam Ioris invenerit, daturos esse.
'Teneo, teneo, dixit Pu adnuens. 'Cum ageretur de aliqua re, adiunxit meditabundus, 'ista diei hora aliquid manducare soleo — ea matutina hora, et avide cellularium in angulo cubiculi Bubonis contemplabatur. . 'aliquantulum lactis condensati, aut quantulumcumque alicuius rei, vel forsitan lambitum mellis. .
'Recte, bene, dixit Bubo, 'scribamus denuntiationem et tota in silva distribuemus.
'Lambitum mellis, murmuravit secum ursus, 'aut — aut nihil, pro temporibus.
Suspirium ab imo duxit et strenue conatus est verba Bubonis auscultare.
Sed Bubo longis longioribusque verbis utens latius se fudit, donec quod initio dixerat renovans explicavit, neminem nisi Christophorum Robinum ad denuntiationem scribendam idoneum esse.
’Ipse libellos in ostio meo antico scripsit. Vidistine eos, Pu?’
Bubone iam per aliquid temporis loquente Pu oculis clausis vicissim aiebat et negabat et ad postremum 'sic, sic' dicto nunc 'minime vero' dixit, qua de re Bubo locutus esset omnino nesciens.
'Eos non vidisti? dixit Bubo, admiratus. 'Veni et tandem adspice!
Itaque foras ierunt. Pu pulsatorem et infra inscriptionem, funiculum tinti
'Funiculus pulcher est, a
'Hoc mihi memoriam alicuius rei renovat sed cuius nescio, dixit. 'Ubi reperisti funiculum?
'Caeco casu in silva inveni. Ex arbusto quodam pendebat et in principio credidi aliquem ibi habitare, itaque traxi, sed nihil evenit, deinde iterum magva vi tinti
'Bubo, dixit Pu sollemniter, 'erravisti. Funiculus beneficium dabat alicui. Alicui necessarius erat.
'Cui?
'Iori. Amico meo carissimo Iori. Tenuit eum.
'Tenuit?
'Ei vinculis adstrictus erat, dixit Wi
His dictis funiculum ab uncino refigens eum Iori retulit; et cum Christophorus Robinus caudam suo loco confixisset, Ior tam laetus in silva caudam receptam agitans circumsiliebat, ut Wi