Страница 15 из 17
'Sed navis nos duos non capit! dixit Christophorus Robinus maestus.
'Cum Porcello tres sumus.
'Tribus etiam minor est. O urse mi, quid faciamus?
Tum autem Ursus, Ursus Pu, Wi
'In umbella navigare possumus, dixit Pu.
’??’
'In umbella navigare possumus.
'!!!!!!
Quia Christophorus Robinus illico intellexit id fieri posse. Umbellam aperuit et inverso apice in aqua collocavit. Fluctuabat sed vacillabat. Pu primus intravit. Iam dicturus erat omnia bene se habere, cum animadvertit quod haud bene se haberent itaque post potum brevem et nullo modo desideratum per aquam ad Christophorum Robinum revertit. Deinde navem conjunctim conscenderunt et vacillatio desivit.
'Navem "Cerebrum Pui" vocabo, dixit Christophorus Robinus et CEREBRUM PUI vela ventis dedit et cursum in Africum direxit, venuste se convertens.
Mentibus fingere potestis Porcelli gaudium, cum postremo ei navis obviam se dedit! Insequentibus a
Ac quia haec est vera clausula fabulae et ego ultimam post sententiam defatigatus sum, puto me hic finem facere.